HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT IV: De ortu Samuelis

#I Reg. I#I Reg. II#ibid.#ibid.

Et factum est ut pareret filium, et vocavit nomen ejus Samuel, id est postulatio Dei, quia a Deo postulatum susceperat, nec ascendit mulier in Silo cum viro suo, donec ablactaret filium. Et cum ablactatum duxit in Silo cum vitulis tribus et modiis farinae tribus. Hebraeus tamen habet, et in modio farinae, et cum amphora vini, quae est mensura trium modiorum. Nec attulit similam et vinum ad libandum tantum, cum in libaminibus vitulorum pauciora sufficerent, praesertim cum non nisi unum vitulum obtulisset, sed intelligendum est quod residuum dedit domui sacerdotum. Porro mirum videtur esse puerum bimum, quasi noviter ablactatum, adductum esse ad ministrandum in tabernaculo. Propterea quidam dicunt tres esse ablactationes: prima est a lacte mamillae, quae fit tertio anno; secunda a lacte infantiae, quae fit septimo; tertia a lacte pueritiae, quae fit duodecimo, et sic amovetur puer a nutrice, a paedagogo, a tutore. Dicunt ergo quidam eum adductum post secundam ablactationem ad imbuendum litteris. Unde in sequentibus legitur quod per singulos annos mittebat ei mater tunicam parvam. Alii dicunt quod post tertiam ablactationem quasi jam idoneum ad ministrandum. Unde statim sequitur: Puer autem erat minister in conspectu DominiCumque obtulisset puerum Heli, ait Anna: Vivit anima tua, domine. Ego sum mulier infelix pro qua orasti, et ecce filius, quem dedit mihi Dominus. Genus erat jurisjurandi per confirmationem, quasi diceret, per animam tuam, domine. Quidam tamen quandoque per exsecrationem dici putant ibi, ut, vivit anima tua, rex, si novi eum, quasi diceret: Destruet me vita tua, rex, si novi eum, et oravit Anna Dominum, et dixit: Exsultavit cor meum, etc.. Canticum tamen est proprie, non oratio, et continet tria hoc canticum, primum est gratiarum actio pro beneficio sibi praestito; secundum est invectio in superbos occasione Phenennae, ut ibi: Nolite multiplicare loqui; tertium prophetat de regno Christi, ut ibi: Dominus judicabit fines terrae. Quod autem legitur in cantico, donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata est, Hebraeus habet pro plurimos, septem, et pro infirmata est, secta est, et tradit quod singulis Annae filiis nascentibus, singuli Phenennae filii moriebantur; et quinque filiis Annae duos filios Samuelis connumerat, ut sint septem. Rediit Elcana in domum suam, et Samuel ministrabat ante Heli, et dicit eum Josephus anno duodecimo pleno prophetasse.